Jdt 9

1Quibus ascendentibus, Iudith ingressa est oratorium suum: et induens se cilicio, posuit cinerem super caput suum: et prosternens se Domino, clamabat ad Dominum, dicens: 2Domine Deus patris mei Simeon, qui dedisti illi gladium in defensionem alienigenarum, qui violatores extiterunt in coinquinatione sua, et denudaverunt femur virginis in confusionem: 3et dedisti mulieres illorum in prædam, et filias illorum in captivitatem: et omnem prædam in divisionem servis tuis, qui zelaverunt zelum tuum: subveni quæso te Domine Deus meus mihi viduæ. 4Tu enim fecisti priora, et illa post illa cogitasti: et hoc factum est quod ipse voluisti. 5Omnes enim viæ tuæ paratæ sunt, et tua iudicia in tua providentia posuisti. 6Respice castra Assyriorum nunc, sicut tunc castra Ægyptiorum videre dignatus es, quando post servos tuos armati currebant, confidentes in quadrigis, et in equitatu suo, et in multitudine bellatorum. 7Sed aspexisti super castra eorum, et tenebræ fatigaverunt eos. 8Tenuit pedes eorum abyssus, et aquæ operuerunt eos. 9Sic fiant et isti, Domine, qui confidunt in multitudine sua, et in curribus suis, et in contis, et in scutis, et in sagittis suis, et in lanceis gloriantur, 10et nesciunt quia tu ipse es Deus noster, qui conteris bella ab initio, et Dominus nomen est tibi. 11Erige brachium tuum sicut ab initio, et allide virtutem illorum in virtute tua: cadat virtus eorum in iracundia tua, qui promittunt se violare sancta tua, et polluere tabernaculum nominis tui, et deiicere gladio suo cornu altaris tui. 12Fac Domine, ut gladio proprio eius superbia amputetur: 13capiatur laqueo oculorum suorum in me, et percuties eum ex labiis caritatis meæ. 14Da mihi in animo constantiam, ut contemnam illum: et virtutem, ut evertam illum. 15Erit enim hoc memoriale nominis tui, cum manus feminæ deiecerit eum. 16Non enim in multitudine est virtus tua Domine, neque in equorum viribus voluntas tua est, nec superbi ab initio placuerunt tibi: sed humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio. 17Deus cælorum, Creator aquarum, et Dominus totius creaturæ, exaudi me miseram deprecantem, et de tua misericordia præsumentem. 18Memento Domine testamenti tui, et da verbum in ore meo, et in corde meo consilium corrobora, ut domus tua in sanctificatione tua permaneat: 19et omnes gentes agnoscant quia tu es Deus, et non est alius præter te.
Copyright information for VulgCC